라틴어 문장 검색

patrio vocat agmina sistro Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6961)
Isis autem est genius Aegypti, qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6962)
ergo in obprobrium Alexandrini exercitus pro classico sistrum posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6966)
"Haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt, ut desipias Isidis ad hirundinem et sistrum et adsparsis membris inanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:6)
Tum ie/core opimo fa/rta et satiata a/dfatim Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:2)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
Itaque hercules postquam maris ira infesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et tu inquit Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:5)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
quid nunc Aegyptia prosunt Sistra?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 921)
cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, quoque sui comites ire vetantur, eat, cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, praeterquam siquos illa venire iubet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 133:1)
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 128)
en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 132)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)
Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION