라틴어 문장 검색

Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:3)
Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in obsidione Capitolii, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus silentibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 2:1)
utque aliorum meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens cum ipso simul extinctum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장4)
asturconem, quo maxime laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite integro hinnitus edere canoros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:3)
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
cum mihi Tartareas saevo clangore volucres protulit ira Iovis, vox haec simul excidit auris:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 603:1)
clangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 642:1)
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro viscera plena ferens et plenus ad usque palatum, me vocat ad frondes versa Peneyde cretas".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:18)
i nunc et uersus tecum meditare canoros.
(호라티우스의 두번째 편지, 247)
noster et cygneo canore vox dulcior?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:8)
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII7)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 15:3)
Strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 67:1)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION