라틴어 문장 검색

vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4163)
sed hoc post multa saecula claruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 357)
et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si- gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". hoc autem est tum cum iam pluere . . . :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 672)
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)
tunc non licebit claudere quod quisque fuscum cogitat, sed mane clarescent novo secreta mentis prodita.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus4)
sed cum iubar claresceret, lapsante claudus poplite emurque victus debile, culpae vigorem perdidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus22)
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet vaginam gladius, sedato et pulvere campi suda redit facies liquidae sine nube diei, purpuream videas caeli clarescere lucem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1180)
Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 388:1)
ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 278:3)
ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 202:1)
clarescit dies ortuque Titan lucidus croceo subit.
(세네카, Hercules Furens 1:59)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram, quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur si deteriorum collatione clarescant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 3:1)
namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt, quos in hanc paginam admitti nostra quam maxume verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION