라틴어 문장 검색

Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
Hinc te Martius ille rector atque magno patre prior, decus Getarum, Romanae columen salusque gentis, Theudoricus amat sibique fidum adversos probat ante per tumultus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium17)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
Ibis et tu in paginas nostras, amicitiae columen, Fortunalis, Hibericarum decus inlustre regionum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 1:1)
victor ad Columen - id loco nomen est - exercitu reducto castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 254:1)
eam esse arcem libertatis, id columen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 394:2)
nec ad aliam rem eo profectum quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam Orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 646:2)
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1271)
sed eccum egreditur, senati columen, praesidium popli, meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 23)
iam ego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem, senati qui columen cluent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 25)
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Iovi coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 280)
sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장6)
supraque eum fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장22)
Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION