라틴어 문장 검색

In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:16)
An claritudo nihili pendenda est?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:12)
Quae si ad claritudinem refertur, aliena est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:12)
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:14)
quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:15)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
— Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:21)
— Atqui illud quoque per eadem necessarium est, sufficientiae, potentiae, claritudinis, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:26)
idem de reuerentia, claritudine, iucunditate coniectare licet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:14)
Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:2)
ex quis maxime insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius censuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장6)
sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장5)
id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장3)
neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장5)
Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION