라틴어 문장 검색

quem, praeda facta, Hinguar reliquit ibi crudelitatis socium et a boreali parte orientali subito astans cum magna classe ad eius quandam civitatem latenter appulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:11)
Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:4)
Laetitiam ingentem atque effusa haec gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:5)
- Ubi rex obsides reconsignat, et qualiter rex Graeciae ducem per internuntios interpellaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 13:2)
- Imperator alimenta emenda subtrahit, exercitus partes Graeciae invadit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 23:2)
Nec mirum, cum longe ante hanc expeditionem in partibus Graeciae, Romaniae, Syriae, Boemundi semper fama claruit, bellum inhorruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:6)
Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:8)
Ad haec episcopus, Boemundi intentione et responsione cognita, in castra et classes suorum descendens, universos qui in suo erant comitatu causam edocuit et commonitionem Christiani exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:5)
sui quoque perterriti, jam classem usque in [0580D] medium maris procul a civitate reduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:5)
Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:1)
sed festinato ad se in civitatem Constantinopolim, quae caput totius est Graeciae, regia via contenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:6)
Comes vero Reymundus per abrupta montium et ima convallium Synoplum cum Turcopolis imperatoris Graeciae, omnibus sociis et principibus praetermissis, ingrediens pernoctavit, et die crastina navem ascendens, per mare Constantinopolim advectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:4)
Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:2)
- De classe Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 21:2)
Dehinc quoque statim imperavit legatio regis universae multitudini Anglorum, ne tentoria vel classes amoverent a civitate Japhet, sed regis mandatum illic sine taedio exspectarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION