라틴어 문장 검색

Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
quod natura climatum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad aliud clima hominem naturam ex parte mutare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72424)
Sic etiam in numero unitas quidem, cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudinem tamen distenti numeri principium est, et linearis numerus, cum ipse totius latitudinis expers sit, in aliud tamen spatium latitudinis extenti numeri sortitur initium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:1)
hoc est, ut errores omnes lineares sint ut Orbium diametri, angulares vero iidem qui prius, & errorum linearium similium vel angularium aequalium tempora ut Orbium tempora periodica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 67:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION