라틴어 문장 검색

quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus utilis invenietur et opportuna cluebit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:11)
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit Os humerosque deo similis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:1)
tunc, sole relicto, Cynthia quo primum cornu dubitanda refulsit, Exclusit Boream, flammasque accepit ab Euro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:34)
nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30511)
claraque in luce refulsit laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5882)
Horatius te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6105)
sed prior illa magis stellis distincta refulget et late prima confestim a nocte videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:3)
quem subsequens fervidus ille Canis stellarum luce refulget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:1)
quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde i/gnis cluet morta/libus clam Divi/sus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:3)
disce, nec invideas quod multa fidelia putet in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris, et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, maenaque quod prima nondum defecerit orca.
(페르시우스, 풍자, satire 341)
aspicies oculos tremulo fulgore micantes, ut sol a liquida saepe refulget aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:2)
caelestia numina sensi, laetaque purpurea luce refulsit humus, non equidem vidi (valeant mendacia vatum) te, dea, nec fueras aspicienda viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권163)
quando refulgens lux fulgore caret?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 387)
1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3285)

SEARCH

MENU NAVIGATION