라틴어 문장 검색

Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:13)
incendere profvit a. non agros, sed ea quae in agris sunt, id est stipulas vel quisquilias, id est purgamenta terrarum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 841)
monstra ferunt id est et alia purgamenta terrarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1851)
veri similia autem partim singula movent e suo pondere, partim, etiam si videntur esse exigua per se, multum tamen cum sunt coacervata proficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:1)
tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:5)
Insecutus est lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:3)
Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:17)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
Per coacervatos pereat domus impia luctus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:6)
Si in quodam certo loco iam labantes domus nullo ordine coacervatae sunt, oportet in primis ut his in partibus forma detur urbis, neve evellantur et expellantur ex iis incolae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:5)
si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:5)
inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:3)
Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:4)
Quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:2)
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION