라틴어 문장 검색

Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 18:1)
Unde graves oboedientium casus, et exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus, usu laedendi reperiente longaevo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:1)
sic da pauperibus, sic in caelis coacerva,
(ARCHIPOETA, VI37)
Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:4)
quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 7:1)
Neque enim pro certo affirmaverimus utrum detur Vacuum, sive coacervatum sive permistum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:3)
qui, licet contineant aerem permistum, tamen vim aeris coacervati et circumfusi arcent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:9)
Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam et lucra rustica submittunt, divitias in immensum coacervant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:7)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장5)
Et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi pulverem et aurum ut lutum platearum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장3)
Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장8)
Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장9)
Hoc quoque multa consideratione multaque constantia divinitatis perfectum est, ut ordinatim dispositae minores summae in hoc numero et super se ipsas coacervatae sequenti minus uno seper aequentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:1)
Illic enim coacervata quantitas partium numeri totius termino comparatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:8)
Bis enim iij vj faciunt, qui habet unam quidem a se denominatam partem, id est sextam, iij vero medietatem secundum dualitatem, at vero ij secundum coacervationem, id est secundum ternarium, quoniam coacervati iij multiplicati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION