라틴어 문장 검색

si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:4)
non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:3)
iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque omnia dicam et leviter unum quidque tangam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:7)
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:1)
Amoris est hoc argumentum, non malignitatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:14)
Hunc obtrectare si volet malignitas, Imitari dum non possit, obtrectet licet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.5)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:5)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)
neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:4)
sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούσ vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 235:2)
plerique semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 93:2)
nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem illas non limen non cubile non parietes denique ipsos, superiorum sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de prosopopoeia quoque;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 194:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION