라틴어 문장 검색

isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:3)
sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:3)
si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 3:6)
quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:1)
sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 33 4:2)
simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 1:1)
Ego paedagogus et custos etiam quo non iusseris, sequar.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:6)
Tu quidem pro cetera tua diligentia admones me codicillos Aciliani, qui me ex parte instituit heredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 1:1)
Constat autem codicillos istos Aciliani manu scriptos.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 2:3)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:3)
accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:2)
Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte veros esse constabat, ex parte falsi dicebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 7:1)
Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2178)
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION