라틴어 문장 검색

Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque viroque reguntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:7)
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 244)
quis neget arduis pronos relabi posse rivos montibus et Tiberim reverti, cum tu coemptos undique nobilis libros Panaeti Socraticam et domum mutare loricis Hiberis, pollicitus meliora, tendis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 293)
cedes coemptis saltibus et domo villaque, flavos quam Tiberis lavit, cedes et exstructis in altum divitiis potietur heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 35)
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.4)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:16)
Tubero, iuvenem se patri haesisse, a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 81:1)
Occidis, Cadmi generosa proles, urbe cum tota;
(세네카, 오이디푸스 2:15)
'O Cadmi effera, cruore semper laeta cognato domus, vibrate thyrsos, enthea gnatos manu lacerate potius - maximum Thebis scelus maternus amor est.
(세네카, 오이디푸스 7:46)
possessa regi scindis et Cadmi nemus
(세네카, Phoenissae 127:1)
Cadmique proles, sceptra Thebano fuit
(세네카, Phoenissae 660:1)
non flebo in cineres arcem sedisse paternos Cadmi, nec semper proelia clade pari;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 925)
longa retro series, trepidum si Martis operti agricolam infandis condentem proelia sulcis expediam penitusque sequar, quo carmine muris iusserit Amphion Tyrios accedere montes, unde graves irae cognata in moenia Baccho, quod saevae Iunonis opus, cui sumpserit arcus infelix Athamas, cur non expaverit ingens Ionium socio casura Palaemone mater, atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi praeteriisse sinam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권3)
"quis funera Cadmi nesciat et totiens excitam a sedibus imis Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum erroresque feros nemorum et reticenda deorum crimina?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권76)
exedere animum dolor iraque demens et, qua non gravior mortalibus addita curis, spes, ubi longa venit, talem sub pectore nubem consilii volvens Dircen Cadmique negatas adparat ire domos, veluti dux taurus amata valle carens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권118)

SEARCH

MENU NAVIGATION