라틴어 문장 검색

Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:9)
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, Primum ne videar esse tibi molestior, Distringit quem multarum rerum varietas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.1)
Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 9:3)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
distringor centumviralibus causis, quae me exercent magis quam delectant.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:2)
Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:2)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Vellem Africanae, quas coemeras plurimas, ad praefinitum diem occurrissent:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 3:1)
distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 1:3)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
Nunc me rerum actus modice sed tamen distringit;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 3:1)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 244)
quis neget arduis pronos relabi posse rivos montibus et Tiberim reverti, cum tu coemptos undique nobilis libros Panaeti Socraticam et domum mutare loricis Hiberis, pollicitus meliora, tendis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 293)
cedes coemptis saltibus et domo villaque, flavos quam Tiberis lavit, cedes et exstructis in altum divitiis potietur heres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION