라틴어 문장 검색

Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:12)
Quo tempore donauit praefato Peada filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque milium, discreti fluuio Treanta, ab Aquilonaribus Merciis, quorum terra est familiarum VII milium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:14)
Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:5)
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:2)
Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem candidate suo conciliabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:2)
ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba quae in comitio erat clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos fratres cognatos redderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 718:1)
sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat, cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 509:1)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 35)
atque haec celamus nos clam magna industria, quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, ne qui parentes neu cognati sentiant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 116)
ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말32)

SEARCH

MENU NAVIGATION