라틴어 문장 검색

Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:11)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:1)
Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:8)
veluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:10)
vel per compressiones, extensiones, agitationes, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:3)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장7)
Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:12)
Semperque sibi certa cohaerent,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 7:1)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장4)
— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장11)
32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장1)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION