라틴어 문장 검색

Conpescenda est insuper linguaut non sit clamosa, nec vocem emittat audacem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 22:14)
Istud denique tua cognoscat discretio, quod sicut linguam tuam debesrefrenare et spiritum cohibere circa tuos sermones, ita non debes accommodarecor tuum vel aures tuas cunctis sermonibus aliorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 26:1)
Deum igitur invoca, toto affectu ab eo postula, ut ori tuo frenum inponat,linguamque tuam et spiritum tuum taliter compescat et domet, quod tuamloquelam ad eius servitium sanctum valeas exercere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 27:2)
Amorem quoque tuum taliter compescas atque distringas, ut in amicitiamsuperbi vel perversi hominis nullatenus te constringat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 38:1)
Animumitaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes,ut te ipso contentus sis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:14)
Et si ad alios malosvitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguamtuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et factain te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suoamico qui vocatur Probeus,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:15)
Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:6)
Sobrietas est excessum in potu cohibere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 50:6)
Nam si turbatus animus tuus fuerit, a loquendo abstinere debebis,et motus animi turbatos cohibebis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 8:3)
Virtutem primam puta compescere linguam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 16:1)
Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo "infremuitspiritu et lacrimatus est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:14)
In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, " ut Tullius dixit, qui etiamait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:8)
"Compescenda est eciam lingua," ut Cato ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:21)
Virtutem primam puto compescere linguam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:22)
Alia est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficererationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION