라틴어 문장 검색

sic formae triplicis procax iuventus tellurem pede proterens voraci currebat capitum stupenda gressu et cum classica numinum sonabant mox contra tonitrus resibilante audebat superos ciere planta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem16)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4236)
Colaphvs Num lignatum mittimur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4237)
Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 479)
ei, colapho me icit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2137)
colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput, nisi aut auscultas aut is in malam crucem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 156)
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3149)

SEARCH

MENU NAVIGATION