라틴어 문장 검색

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam collecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum, placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 1:1)
Namque viribus collectis propugnatores, omissa vicissim certamina repetentes, in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa, viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 9:1)
Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem fabulosius extollente, sunt aestimati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 11:1)
Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:1)
Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 14:1)
Solum Arsacem monuerat Armeniae regem, ut collectis copiis validis, iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere, propere cogniturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 2:1)
Apud quos glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:2)
hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 65:3)
Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:2)
Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 13:2)
Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur, quod assidue Romae contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 6:1)
Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 8:1)
Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis, Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 17:1)
Huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION