라틴어 문장 검색

Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
solve metum collectio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4631)
si periturus abis argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6751)
haec summa est id est mei praecepti collectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2371)
'hiberna' autem 'de glande' de collectione glandis, quia per hiemem colligitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 204)
'in spiram' autem in collectionem volubilitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1532)
partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones, memor et quae essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 2:6)
ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:3)
Longissima est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:1)
Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:4)
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:2)
Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:8)
Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 98:2)
Exempli gratia, magna exstat varietas rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:2)
In ea non agitur tantum de assensu praestando abstractarum veritatum collectioni.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION