라틴어 문장 검색

Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:25)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
Hinc enim quattuor elementorum multitudo mutuata est, hinc temporum vices, hinc motus astrorum caelicque conversio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De substantia numeri 1:3)
Quae cum ita sint, cumque omnium status numerorum colligatione fungatur, eum quoque numerum necesse est in propria semper sese habentem aequaliter substantia permanere, eumque compositum non ex diversis -- quid enim numeri subatntiam conungeret, cum ipsius exemplum cuncta iunxisset?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De substantia numeri 1:4)
Et hic eadem illa conversio remanet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:36)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
Nam "qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:14)
"Et ad virum conversio tua."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:14)
Sit conversio illius ad maritum, quae virum non habet Christum, et ad extremum
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:15)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:19)
Numquam est sera conversio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:3)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conversione colligitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 7:2)
si tamen vis fide servata scandere, sit conversio, ut 'eveniunt, nec te hinc comitem', et potest scandi per synalipham.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7783)

SEARCH

MENU NAVIGATION