라틴어 문장 검색

alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 156:2)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:1)
sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 346:2)
iudiciale et contionale, ut varium est, sic etiam ipsa collocatione verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:2)
Mundus autem est incorruptibilis, quia omne ingenitum est incorruptibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 19:3)
si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:8)
Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:2)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION