라틴어 문장 검색

Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:3)
Neque enim quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis, non sinit coram tecum conloqui, ideo non te vidi;
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:3)
Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:3)
Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 11:1)
Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 14:1)
Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 1:1)
haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:2)
Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:1)
Pompeio bello superatus est, quinque et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVII 3:2)
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 3:1)
Postquam cum iis collocutus eset, honorifice in Angliam transvectus est, ubi apud regem mandata exposuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:12)
Inter has auras pacis rex se non difficilem praebuit ad pacem tractandam, consensitque ut episcopus Exoniae et dominus Daubeneius praefectus Caleti colloquerentur cum domino Cordesio super tractatum pacis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:21)
quae postquam cum eo collocuta esset, eum in conspectum Perkini adduxit, cum quo sermones crebro conseruit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:14)
Itaque rex episcopum Foxum (tunc apud castrum suum Norhami manentem) misit ut cum Hiala colloqueretur, atque post uterque cum delegatis regis Scotiae tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:19)
Unde rex Iacobus, episcopi mollibus et blandis literis delinitus, ad eum rescripsit se licet haud parum literis suis tribuerit, tamen plenam satisfactionem non recipere posse nisi cum eo colloqueretur, tam circa praesentis controversiae compositionem quam circa res alias quae ad bonum utriusque regni spectarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION