라틴어 문장 검색

quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos defecit, movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna ut patrem quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 393:1)
omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:1)
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION