라틴어 문장 검색

Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:2)
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe stuppa iacit flammam concepto protinus igni, taedaque consimili ratione accensa per undas conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:1)
Hos iam mota ducis vicinaque signa petentes Audax venali comitatur Curio lingua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:66)
motaque possunt Aequora subductis etiam concurrere ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:10)
Florida per varios ut pingitur Hybla colores, Cum breve Sicaniae ver populantur apes, Sic tua subpositis conlucent prela lacernis, Sic micat innumeris arcula synthesibus, Atque unam vestire tribum tua candida possunt, Apula non uno quae grege terra tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVI1)
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
Cunarum fueras motor, Charideme, mearum Et pueri custos adsiduusque comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIX1)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 57811)
motat movet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5811)
'motat' frequenter movet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5813)
conlucere faces propter 'ferte citi flammas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5671)
conlucent flammis lucent undique:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 41)
quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus umbras'. sane 'succedimus' et dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram con- suetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 54)

SEARCH

MENU NAVIGATION