라틴어 문장 검색

sciendum tamen, etiam inrationabilia dolentibus dari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1609)
femineo inpatienti, inrationabili, ut femineae ardentem iraeque curaeque coquebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7821)
caeca inrationabilis, quae in clusas portas more arietis ruebat, id est bellici machinamenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8891)
incertus ibidem sudor inrationabilis, sine labore, cuius causa non apparet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5003)
O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:7)
His ex causis non adducor ut duo dissimilia et hoc ipso diversa, quo maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam quod hic debeo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 11:3)
Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit “ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:4)
o virgo felix, o nova gloria, caelestis arcis nobilis incola, intende nostris conluvionibus vultum gemello cum diademate, cui posse soli cunctiparens dedit castum vel ipsum reddere fornicem, purgabor oris propitiabilis fulgore, nostrum si iecur inpleas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis48)
Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:4)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:2)
multum et consules se abstinebant, ne cui in conluvione rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 128:1)
conluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 13:2)
ibi plures dies propter inopiam frumenti manere nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos ex conluvione omnium gentium, sed etiam apud ducem ipsum oriebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 525:1)
quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione, exsules, obaerati, capitalia ausi plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 576:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION