라틴어 문장 검색

Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, et bene contritus, aceto subinde adjecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 25:2)
sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:4)
Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 3:2)
tum vivo squalentia murice terga purpureis mollita toris:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:97)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
auro frenat equum, perfusam murice vestem Assyria signatur acu tumidusque regendo celsa per famulas acies dicione superbit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix39)
vestis radiato murice solem combibit, ingesto crispatur purpura vento.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:334)
quae tali devota toro, quae murice fulgens ibit in amplexus tanti regina mariti?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:391)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
rapiunt Tyrios ibi vellera sucos et picturatae saturantur murice vestes;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:95)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae nigra coloratus produceret agmina Memnon, non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis inmanis medium vectaret belua Porum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:139)
tincta simul repetito murice fila contulimus pensis et eodem nevimus auro, aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:172)

SEARCH

MENU NAVIGATION