라틴어 문장 검색

item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 5:3)
sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 27:4)
Album, aut rubicundum esse, commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 58:6)
Scabies vero est durior cutis, rubicunda;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:1)
Alterum genus pejus est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 77:1)
quum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:5)
Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 3:2)
Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis punicis fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 1:1)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:4)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
squalebat pulchrior auro caesaries et nox oculorum infecerat ignes exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi flammeus oris honos, et non cessura pruinis membra colorantur picei caligine regni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:33)
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae nigra coloratus produceret agmina Memnon, non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis inmanis medium vectaret belua Porum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:139)
Tum spicis et dente comas inlustris eburno et calido rubicunda die sic Africa fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:118)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION