라틴어 문장 검색

Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent.
그것들이 나아갈 때에는, 몸을 돌리지 않고 사방 어디로든 갔다. 어디로든 머리 쪽이 향하는 곳으로, 나머지도 나아가면서 몸을 돌리지 않고 그 뒤를 따라갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 10장11)
et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.
또 그들의 얼굴 형상은 내가 크바르 강 가에서 보았던 모습, 바로 그 얼굴이었다. 그들은 저마다 곧장 앞으로 나아갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 10장22)
quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur.
그들의 마음이 자기 우상들을 따라가서, 나의 법규들을 업신여기고 나의 규정들을 따르지 않았으며, 나의 안식일을 더럽혔기 때문이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 20장16)
Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis;
그리하여 그 땅에는 사람의 발길도 끊어지고 짐승의 발길도 끊어진 채, 사십 년 동안 아무도 살지 않을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장11)
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare ".
이제 나 네부카드네자르는 하늘의 임금님을 찬양하고 숭상하며 찬송한다. 그분께서 하시는 일은 모두 진실하고 그 길은 다 공정하니 그분께서는 교만 속에 걷는 자들을 낮추실 수 있는 분이시다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장34)
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
사울과 동행하던 사람들은 소리는 들었지만 아무도 볼 수 없었으므로 멍하게 서 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 9장7)
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
베드로는 그들을 맞아들여 그곳에 묵게 하였다. 이튿날 베드로가 일어나 그들과 함께 떠났는데, 야포에 있는 형제들 가운데 몇 사람도 그와 함께 갔다. (불가타 성경, 사도행전, 10장23)
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
베로이아 사람 피로스의 아들 소파테르, 테살로니카 사람 아리스타르코스와 세쿤두스, 데르베 사람 가이오스, 티모테오, 아시아 사람 티키코스와 트로피모스가 바오로와 동행하였다. (불가타 성경, 사도행전, 20장4)
turba fautōrum eōs comitābat.
지지자들의 무리는 그들과 동행하고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Comitia12)
Poenitentia quippe, sive correctionis satisfactio, cum bona sint ita malum factum comitantur, ut non nisi ab eo nasci possint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:14)
Primum itaque atque opportune de Deo dictum est, quod ei subest posse, cum voluerit, ut scilicet in singulis faciendis ita ejus potestas et voluntas sese comitentur, ut quod velit minime possit, nec possit etiam tunc facere, quando ut fiat non vult, veluti modo pluviam facere non vult, qui hoc ideo fieri non vult modo, quia id modo fieri non convenire, nec hoc tempus pluviae idoneum censet, quadam utique rationabili de causa, licet nobis occulta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:1)
gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:3)
Satis igitur constat evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:12)
Suspiciosum quippe semper curiositas comitatur, quae continuos ei stimulos acuens, inquietudinis et perturbationis ei materias subministrat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:7)
Ita in amicitia recta linea gradientibus, nullius correptio indignationem, nullius consensio culpam pariebat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION