라틴어 문장 검색

quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:2)
Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 2:1)
aut si quis ex magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장20)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:2)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
tum sorte ducti per quos redderentur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis facerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장6)
quidam regnante Iside exundantem per Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proximas in terras exoneratam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장5)
nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:2)
'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 20장 1:3)
"Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 26:2)
Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 11:1)
"Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 8:6)
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0121)

SEARCH

MENU NAVIGATION