라틴어 문장 검색

quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:2)
Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 2:1)
praemissusque cum delecta manu Iulius Indus e civitate eadem, discors Floro et ob id navandae operae avidior, inconditam multitudinem adhuc disiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장5)
accingeretur modo navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac digna pretia expectaret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장8)
nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장5)
primum enim aliter utimur propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 1:2)
parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:2)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장4)
interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장8)
si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장5)
neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones plausuum genera condiscerent - bombos et imbrices et testas uocabant - operamque nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu, pu[e]ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia merebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:2)
Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:4)
sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION