라틴어 문장 검색

communicationemque omnem, dum melius rectiusque in Americanos facere inciperent Britanni, penitus prohiberi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.25)
"Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:32)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam geometriae et rerum Stoicarum scientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:5)
sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:3)
an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)
quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 7:4)
in omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:1)
ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:16)
reprehenditur ab Epicureis, quod se in musicis,geometria, numeris, astriscontriverit 31 14sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)383)
neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset - quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:1)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
in geometria lineamenta, formae, intervalla, magnitudines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:5)
At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:3)
nam quid faciet in geometria qui non didicerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION