라틴어 문장 검색

"Hos etiam, quamvis corrumpi munere nullo te certum est, mirare libens ac suscipe cinctus, quos tibi divino mecum Tritonia duxit pectine:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:171)
Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:2)
ea est arbor como similis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:4)
Calibus ortus, patre atque avo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장4)
Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 4:3)
in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:2)
Dorcea, qui dulci festis adsistere mensis pectine Bistoniae magnum post ausus alumnum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 171:1)
hunc tibi vel posito venantem pectine Phoebum crede dari.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 573:1)
sed ne sperne virum et comptis diffide capillis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 624:1)
murice Baiano melior Lucrina peloris,ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장24)
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omnisollicitudine districtum, ne panis adustus,ne male conditum ius adponatur, ut omnespraecincti recte pueri comptique ministrent.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장40)
Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:2)
Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION