라틴어 문장 검색

debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
non enim comoedum esse, sed oratorem volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:3)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Respondebo nunc singulis cursim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 11:1)
Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:36)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
neque ob hoc infitias ierim me saepe luculentis eius actionibus adstitisse, quarum me, etsi reddere mutuum videor, vel ex parte cursimque fieri memorem fas est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 4:2)
dum haec aguntur, Hannibal, iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, et Romani suum Hannibalem inquit habent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 257:2)
discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2307)
[Hoc cito et cursim est agendum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 166)
numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3337)
ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION