라틴어 문장 검색

potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Compar exitus furoris et una ratio est instigationis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:3)
Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus1 denegavit:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:4)
milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 76:2)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 71:1)
sed eccum progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 233)
primum omnium iam hunc comparem metuo meum, ne deserat med atque ad hostis transeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 36)
itaque quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum inprobandum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말15)
horum exprimuntur formationes his rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장3)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri , ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장40)
ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION