라틴어 문장 검색

Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
26. Acetum forte, et omnia acida, in membro ubi non sit epidermis, ut in oculo, lingua, aut aliqua alia parte vulnerata, et cute detecta, dolorem cient, non multum discrepantem ab eo, qui inducitur a calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 64:1)
Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:1)
ut quaedam corpora copia et raritate materiae admodum discrepent, schematismis consentiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:4)
alia contra copia et raritate materiae consentiant, schematismis discrepent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:5)
Ista certe verba, ad sensum politicum translata, facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant optime describunt et distinguunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:5)
Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:6)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장71)
tu autem a caelo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem ". Et his dictis, non comparuerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장34)
si enim ponatur par numerus, potest in duo aequalia dividi, ut denarius dividitur in quinos, porro autem et per inaequalia, ut idem denarius in iij et vij, sed hoc modo, ut cum una pars fuerit divisionis par, alia quoque par inveniatur, et si una inpar, reliqua ab eius inparitate non discrepet, ut in eodem numero, qui est denarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:4)
Inpariter par numerus est ex utrisque confectus et medietatis loco gemina extremitate concluditur, ut, quo ab utroque discrepet, eadem ad alterutrum congnatione iugatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:1)
Nam quarta vj secunda xij sexta vero iiij duodecima ij, quae vocabula partium a quantitatis paritate non discrepant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpariter pari eiusque proprietatibus deque eius ad pariter parem et pariter inparem cognatione 1:12)
Atque in alia parte latitudinis eodem ordine qui fiunt numeri notati sunt, neque ulla in re ratio utriusque latitutdinis discrepabit;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 1:6)
Namque sesqualter habebit quidem duces omnes post ternarium numerum naturaliter triplices, comites vero omnes post binarium numerum naturaliter pares, hoc modo ut primus primo, secundus secundo, tertius tertio comparetur et deinceps.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 1:7)
Igitur primum primo si compares, sesquitertia ratio continebitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION