라틴어 문장 검색

Attamen interea milites haec lex exuebat et exolvebat magno illo vinculo et calcari necessitatis (quae illis alias incumbebat) pugnandi, et non nisi parta victoria abscedendi, quandoquidem vitae militum et fortunae in tuto essent sive fortiter pugnarent sive terga verterent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:10)
Hi tractatum ad exitum perduxerunt tam de amicitia quam de commercio inter regem et archiducem, articulos complectentem tum status tum commercii et liberae piscationis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:13)
Nihilominus se, quod sub primum adventum eius dixerat confirmaturum, nimirum eum poenitentiam minime acturum quod in manus suas se commisisset, quandoquidem eum minime ablegare protinus consitituisset, sed navibus et pecuniis adiuvare ut quo vellet tuto transportaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:36)
Etenim Christophorus Columbus a rege Portugalliae repulsam ferens (qui et occidentales et orientales Indias simul complecti consultum non putabat) Bartholomaeum Columbum fratrem suum ad Henricum regem nuncium misit, ut cum eo de suo incoepto negotiaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:14)
Verum hoc minus probabile est, quandoquidem iidem ministri qui eum in fuga sua observabant etiam ab asylo intercludere potuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 19:15)
Id rex nullo modo permittere voluit, sed cum et ipse ab equo descendisset, magnis cum amoris indiciis se mutuo complexi sunt, atque in locum in templo ad hoc ornatum ad longum tempus collocuti sunt, non solum tractantes de foederum praeteritorum confirmatione et commerciorum libertate, sed etiam de nuptiis reciprocis inter Henricum ducem Eboraci filium regis secundogenitum et archiducis filiam, et rursus inter Carloum archiducis filium primogenitum et Mariam filiam secundogenitam regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:11)
5. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 5:1)
Rex Castiliae, qui regem plurimi faciebat, non immemor etiam in quo loco esset, neque sciebat quanto usui amicitia regis ei esse posset quandoquidem ipse in regno Hispaniae novus esset, atque nec socero suo nec populo ipsi adhuc gratus, vultu sedatu dixit, "Legem tu quidem mihi imponis, ego itidem vicissim tibi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:25)
INSTAURATIONIS, QUAE COMPLECTITUR
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Title Page 2:1)
Quare, ut quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus foeliciter illuxisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:1)
Partitiones tamen Scientiarum adhibemus eas, quae non tantum jam inventa et nota, sed hactenus omissa et debita, complectantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:1)
Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curae erit aut praecepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:2)
Itaque tertia pars operis complectitur Phaenomena Universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:2)
quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:6)
Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitae civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION