라틴어 문장 검색

neque id solum, sed (si subita fuerit emissio spiritus per calorem ignis) tantum properant ad contractionem ut se complicent et convolvant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:14)
Sunt enim motus et nixus corporum compositi, decompositi, et complicati, non minus quam corpora ipsa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:5)
Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione vacui;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:5)
Recte dictum est a Themistocle ad regem Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam complicantur et involvuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:9)
Opera enim liberalitatis et charitatis coarctat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:4)
prospectus coarctatus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:12)
Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:37)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione.
(불가타 성경, 요엘서, 2장8)
Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:17)
— Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:13)
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장40)
et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장47)
protinusque, si conplicari femur potest, intus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장32)
Inde ima uentriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION