라틴어 문장 검색

insuper stylobatam columnae constituuntur tam altae, quanta ab extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum capitulis et spiris decumae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장3)
supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장18)
Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장18)
<spira> cum plintho dimidia crassitudine constituatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장19)
si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장21)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
in corinthiis isdem rationibus trabes et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes recedentes in circumitionis circa columnas componuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장4)
haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장7)
Compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장34)
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION