라틴어 문장 검색

Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:8)
Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
contemplationes vero naturae et corporum in compositione et configuratione sua intellectum stupefaciunt et solvunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:2)
quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et divisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex objectis largis et minutis, maxime ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:2)
a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:10)
Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:11)
quoniam et ipsae definitiones ex verbis constant, et verba gignunt verba:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:12)
Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:3)
compositionem tantum opus hominis, mistionem vero opus solius naturae esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:14)
quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:6)
Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
nec minus de motibus mentalibus memoriae, compositionis et divisionis, judicii, et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione, aut similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:7)
atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:1)
cum illae etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formae superius factam et tabulam graduum manifesto liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION