라틴어 문장 검색

illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:2)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
furvae miseram circum undique leti vallavere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam58)
iamque in miseros pensum omne Sororum scinditur, et Furiae rapuerunt licia Parcis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권160)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
sic etenim comptum mittere oportet opus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 16)
licia circumdo bene utitur liciis, quae ita stamen implicant, ut haec adulescentis mentem implicare contendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 732)

SEARCH

MENU NAVIGATION