라틴어 문장 검색

Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:2)
Quod si nec istis ingeniis amor valeat revocari deperditus, saniori consilio mulier sibi poterit providere, si conetur penitus ipsius oblivisci et amoris illius penitus memoriam declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:11)
Si vero amator indulta sibi studuerit uti licentia, eius tamen non habuerit conatus effectum, non potest ob hoc sibi mulier solita denegare solatia, quum et hic mulieris denotetur excessus, et utrinque iuste valeant crimina compensari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:6)
Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:3)
Conqueritur miles, quasi mulier amori congruentia suscipiendo munuscula spem sibi dedisset amoris, quam ei sine causa conatur auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 26:4)
Regulas autem amoris sub multa tibi conabor ostendere brevitate, quas ipse rex amoris ore proprio dicitur protulisse et eas scriptas cunctis amantibus direxisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:2)
Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:4)
Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 10:4)
Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:7)
Inobedientiae quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia nulla in orbe adeo sapiens et discreta femina vivit, si ei rei cuiusque interdicatur abusus, quae contra vetitum toto corporis non conetur adnisu et contra interdicta venire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:1)
Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:7)
Magnarum rerum, ut ait quidam, etiam ipse conatus magnus est.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:50)
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:3)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION