라틴어 문장 검색

interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
Tu, cui frequenter arma et armatos 2 inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas,3 si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:1)
adversus quae omnia obstinato animo Appius - tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat - in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 505:2)
Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 245:1)
quod petitoris causa comparatum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, qvod ea res in ivdicivm ante venisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 168:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION