라틴어 문장 검색

Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:1)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:2)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:2)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
An semper haec concitatio permanebit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:4)
quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:1)
veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 80:1)
sed cum iam forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 347:1)
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION