라틴어 문장 검색

felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
tibi debeat orbis fata Gruthungorum debellatumque tyrannum:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:384)
Dryades dixere gementes Tartarea Furias debellavisse bipenni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:30)
calcabitur asper Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes, tuque simul gravibus ferri religata catenis expellere die debellatasque draconum tonsa comas imo barathri claudere recessu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:197)
an quisquam Tigranen armaque Ponti vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae conferat aut Persen debellatumque Philippum?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:194)
debellatis inter Rhenum Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장2)
censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장2)
saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 3:2)
quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum illa victoria foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 4:1)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장2)
debellatum eo die foret, si Romana classis sequi maturasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장9)
Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 2:7)
nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 1:2)
sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION