라틴어 문장 검색

Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:2)
obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:7)
Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:2)
Turpe tori reditu census augere paternos, Et faciem lucro prostituisse suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1026)
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, Praemia militiae pulverulenta sequi, Nec me verbosas leges ediscere nec me Ingrato vocem prostituisse foro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 152)
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae Commissi perages indiciumque tui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 146)
nec vos prostituit mea vox, sed vana timere damna vetat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 20:3)
"Maximianus, opum dominus et tamen ipse cliens lapidum, prostituat voveatque suis numinibus caput ipse suum:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.20)
Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장60)
Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:3)
prostitutae mandabitis?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:9)
age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 2:23)
quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION