라틴어 문장 검색

Accumulat fragor ipse metus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:6)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
Adcumulat crebros turbatrix Fama pavores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권163)
hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권353)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 9:1)
fuga procul etiam maior apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 684:1)
pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illinc maior quam vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 454:1)
et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 579:1)
et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat an hostis intra vallum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION