라틴어 문장 검색

nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Nunc nostri amores mores consuetudines, [iocus ludus sermo suavisaviatio] compressiones artae amantum corporum, teneris labellis molles morsiunculae, [nostrorum orgiorum - iunculae] papillarum horridularum oppressiunculae, harunc voluptatum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit, nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 199)
aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra purum invenitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장17)
ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem, vehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem effusione acuti sonitus expresserat claritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장16)
id est vis compressionis ad vim compressionis ut densitas ad densitatem. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 44:7)
Haec ita se habent ubi Fluidi compressione condensati densitas est ut vis compressionis, vel, quod perinde est, spatium a Fluido occupatum reciproce ut haec vis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 39:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION