라틴어 문장 검색

At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt Corpora fusa gruum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:3)
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans Nativum petiit coelum, et super aethera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:2)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:5)
Turci vero, videntes se parum proficere in caede inclusorum, undique cinxerunt praesidium, quod erat sine tecto, sagittas in altum intorquentes, ut ab aethere revertentes in verticem et in corpora inclusorum corruentes, misellos exstinguerent caeterique hoc viso in deditionem cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:8)
Petrus de Stadeneis, Reinardus de Tul civitate, Walterus de Verveis, Arnolfus de Tyr, Joannes de Namecca, Herebrandus de Boillon, hi omnes ad omne bellorum incendium indefessi urbem cingebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:8)
Hartmanus ac Henricus dolentes, et magnum de casu suorum luctum habentes, sepultura exstinctos honorifice condiderunt, sed non parum gaudere potuerunt, quod cum suis non in hac momentanea suffocatione perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:4)
Stephanus Blesensis pariter ad cingendam urbem juxta praedictos principes suo sedit in ordine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:9)
et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:2)
dehinc turribus sua arte vel vi superatis, urbem cingerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:10)
, Wickerus Alemanus, universi equites et pedites Christiani cum tribus millibus urbem cinxerunt, in circuitu ejus tabernacula sua extendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:3)
Ipse vero et omnis virtus ejus ab Jerusalem movens, in sicco urbem et moenia ejus cinxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:4)
Sarraceni autem viso ejus signo et recognito, ea pars, quae navigio urbem cingebat, illi in galeis viginti et carinis tredecim, [0630A] quas vulgo appellant Cazh, occurrerunt volentes buzam regis coronare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:4)
- Turci Rohas urbem obsidione cingunt, quibus Tankradus pro viribus resistit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION