라틴어 문장 검색

A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 3:4)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
qvod nec vi nec clam nec precario possideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:5)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem arma aliena moves, quem forma precaria celat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:5)
Habeo alia multa quae nunc condonabitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 7)
Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario Fac tradas:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 375)
Argentum quod habes condonamus te.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7114)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonauere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장17)
Non est quod precario philosopheris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:9)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:6)
Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges - contumax est, non potest vinci, suum poscit - sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION